5566. Quidam ad me venit, apparuit sicut nubes nigra circa quam stellae vacillantes; stellae vacillantes in altera vita cum apparent, significant falsa, sed stellae fixae vera; appercepi quod spiritus esset qui accedere voluit; cum accessit, timorem incussit; hoc possunt quidam spiritus, imprimis latrones; ex eo {1} concludere potui quod latro fuerit; {2}is cum prope me erat, {3}volebat me omni conatu infestare per artificia magica sed incassum; extendebat manum ut exerceret potentiam imaginariam sed id prorsus nihil effecit. Ostensum dein quali facie esset; facies nulla erat sed nigerrimum quid loco ejus, et ibi apparuit os dire et ferociter diductum sic ut esset ingluvies, in qua exstabant dentes in serie; verbo erat sicut canis rabidus diducto rictu, {4}adeo ut rictus esset non facies. @1 i etiam$ @2 et$ @3 voluit$ @4 sic$