Arcana Coelestia (Elliott) n. 5556

Previous Number Next Number See English 

5556. Quinam cutem squamosam constituunt, etiam scire datum est; illa cutis prae involucris reliquis est minime sensibilis, obsita enim est squamis quae ad subtile cartilagineum accedunt; societates quae illam constituunt {1}, sunt qui ratiocinantur de omnibus rebus num ita sit, vel non ita sit, nec vadunt ulterius; quando locutus cum illis, percipere dabatur quod prorsus nihil caperent quid verum vel non verum; et illi quo magis ratiocinantur eo minus capiunt; videntur usque sibi sapientes prae aliis, nam in facultate ratiocinandi ponunt sapientiam; prorsus non sciunt quod praecipuum {2} sapientiae sit percipere absque ratiocinatione quod ita sit, vel non ita. Sunt eorum plures ex illis qui in mundo tales facti sunt ex confusione boni et veri per philosophica, quibus inde minus sensus communis. @1 referunt$ @2 praecipue$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church