Arcana Coelestia (Elliott) n. 5555

Previous Number Next Number See English 

5555. Qui in vita corporis nihil nisi quam communia fidei sciverant, sicut quod proximus amandus, et ex communi illo principio benefecerant aeque malis ac {1} probis absque discrimine, dixerunt enim quod quisque sit proximus; tales cum vixerunt in mundo, se multum seduci passi sunt a dolosis, hypocritis et simulatoribus; similiter fit illis in altera vita, nec curant quid illis dicitur, nam sensuales sunt et in rationes non intrant. Hi {2} quoque constituunt cutem, sed exteriorem minus sensibilem. Locutus cum illis qui cutem cranii constituunt; sed {3} tales sunt cum multa differentia, sicut est cutis illa in variis locis, ut in diversis locis cranii, versus occiput, sinciput, tempora, in facie, super thoracem, abdomen, lumbos, pedes, brachia, manus, digitos. @1 quam$ @2 Tales$ @3 constituebant; etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church