5503. `Dicendo {1} quid hoc fecit Deus nobis': quod significet ob tantum providentiae, constat ex significatione `facere Deus' quod sit providentia, omne enim quod facit Deus, non potest alia voce quam voce providentiae exprimi; causa est quia in omni quod facit Deus seu Dominus, est aeternum et est infinitum, haec voci providentiae insunt; quia obstupuerunt, idcirco significatur ob tantum providentiae. @1 A I o here only$