Arcana Coelestia (Elliott) n. 5502

Previous Number Next Number See English 

5502. `Et intremuerunt vir ad fratrem {1} suum': quod significet terrorem communem, constat ex significatione `intremiscere' quod sit terror; et ex significatione `vir ad fratrem' quod sit communis, ut mox supra n. 5498. Quod timor hic his exprimatur, nempe per `exivit cor' et `intremuerunt', est quia unum se refert ad voluntatem et alterum ad intellectum; sollemne enim est in Verbo, imprimis prophetico, unam rem bis exprimere, solum mutatis vocibus; qui non novit mysterium quod inibi, autumare potest quod sit repetitio inanis, sed usque non ita est; una expressio se refert ad bonum, altera ad verum, et quia bonum est voluntatis et verum est intellectus, simul una se refert ad voluntatem, altera ad intellectum; causa est quia in Verbo omne sanctum est, et sanctum est ex conjugio caelesti quod est boni et veri; inde est quod caelum sit in Verbo, consequenter Dominus Qui est Omne in omnibus caeli, adeo ut Dominus sit Verbum; bina nomina Domini, nempe Jesus Christus, idem involvunt, `nomen Jesus' Divinum Bonum, et `nomen christus' Divinum Verum, videatur n. 3004, 3005, 3008, 3009; inde etiam patet quod Dominus sit in omnibus Verbi, adeo ut sit ipsum Verbum; quod conjugium boni et veri, seu conjugium caeleste, sit in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 5138. Inde quoque evidenter concludi potest quod homo, si exspectat caelum, non solum erit in vero quod fidei sed etiam in bono quod charitatis, et quod alioquin nullum caelum sit in illo. @1 see p. 176, ft. 7$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church