Arcana Coelestia (Elliott) n. 5481

Previous Number Next Number See English 

5481. `Et rediit ad illos, et locutus ad illos': quod significet influxum, constat ex significatione `redire ad illos, et loqui ad illos' postquam `se converterat a super illis' quod sit influxus; caeleste enim spiritualis seu verum a Divino quod repraesentatur per `Josephum', influit in vera quae in naturali; hoc in sensu litterae exprimitur per {1} redire ad illos et loqui ad illos; quod `loqui' etiam sit influere, videatur n. 2951. @1 i loqui ad illos, tum quando se retraxerat per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church