Arcana Coelestia (Elliott) n. 5480

Previous Number Next Number See English 

5480. `Et flevit': quod significet misericordiam, constat ex significatione `flere' cum praedicatur de Domino, Qui hic per `Josephum' {1} repraesentatur, quod sit misereri; quod fletus sit doloris et amoris, notum est, consequenter est misericordiae, nam misericordia est amor dolens; amor Divinus ideo vocatur misericordia quia genus humanum ex se in inferno est; et cum hoc appercipit in se homo, misericordiam implorat. Quia `fletus' {1}etiam est misericordia in sensu interno, idcirco aliquoties in Verbo praedicatur fletus de Jehovah seu Domino, ut apud Esaiam, Deflebo fletu Jaeserem, vitem Sibmae, rigabo te lacrima Mea Hesbon et Elealeh, xvi 18 (A.V. 9):

et apud Jeremiam, Ego scio, dictum Jehovae, indignationem Moabi, quod non rectus; . . . propterea super Moabo ejulabo, et ob Moabum totum clamabo, . . . supra fletum Jaeseris flebo ob te, vitis Sibmae, xlviii (30,) 31,32;

`Moabus' pro illis qui in bono naturali sunt, et se seduci patiuntur, et cum seducti {3}, adulterant bona, n. 2468; `ejulare, clamare, flere super illum' pro misereri et dolere: similiter apud Lucam, Jesus cum appropinquavit aspiciens urbem, flevit super illa, xix 41;

Hierosolyma super qua Jesus flevit, seu cujus misertus et super qua doluit {4}, non solum fuit urbs Hierosolyma, sed Ecclesia {5}, cujus ultimus dies cum nulla charitas et inde nulla fides amplius futura, in sensu interno intelligitur; {6}inde ex miseratione et dolore flevit; quod `Hierosolyma' sit Ecclesia, videatur n. 2117, 3654. @1 i in supremo sensu$ @2 etiam after idcirco$ @3 i sunt, tunc$ @4 i Dominus$ @5 i spiritualis$ @6 i praevidit enim Dominus tempus illud,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church