5472. {1}`Et respondit Reuben illis, dicendo': quod significet usque perceptionem ex fide doctrina et intellectu, constat (c)ex significatione `respondere' seu `dicere ad fratres suos' quod sit perceptio; quod `dicere' sit perceptio, videatur supra n. 5468; et ex repraesentatione `Reubenis' quod sit fides doctrina et intellectu, seu verum doctrinae per quod ad bonum vitae perveniri possit, de qua n. 3861, 3866. Hic quia agitur de sollicitatione boni, seu Divini in bono, ut recipiatur, memoratur de fide qualiter illa de receptione boni docet; homo enim quando recedit a bono, cum sentit aliquid anxii, non est ex aliquo dictamine innato sed est ex fide quam ab infantia hauserat, {2}haec dictat tunc et facit id anxium; haec causa est quod Reuben per quem fides illa repraesentatur, hic loquatur. Dicitur fides doctrina et intellectu, ut distinguatur a fide vita et voluntate, quae fides (t)per Shimeonem repraesentatur. @1 See p. 169, ft 1$ @2 hoc I$