Arcana Coelestia (Elliott) n. 5471

Previous Number Next Number See English 

5471. `In deprecando illo ad nos, et non audivimus': quod significet ejus continuam sollicitationem absque receptione, constat ex significatione `deprecari' quod sit sollicitatio; deprecatio enim ne abalienetur, cum agitur de influxu boni a Divino, est sollicitatio ut recipiatur; bonum enim quod a Domino influit, continue instat et quasi sollicitat, sed est apud hominem ut recipiatur; inde est quod `deprecatio ne abalienetur' significet continuam sollicitationem; inde sequitur quod `non audire' significet non recipi. In sensu litterae agitur de pluribus, ut de decem filiis Jacobi et de Josepho, sed in sensu interno agitur de illis in uno subjecto; vera Ecclesiae externae seu in naturali, quae repraesentantur per `decem filios Jacobi', sunt vera quae in externo {1}homine, et caeleste spiritualis quod repraesentatur per `Josephum' est verum a Divino in interno homine; similiter se habet alibi in historicis Verbi, sunt enim res quae significantur per personas, et ipsae illae res spectant unum subjectum. @1 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church