Arcana Coelestia (Elliott) n. 5435

Previous Number Next Number See English 

5435. `Et servi tui veniunt ad emendum cibum': quod significet quod sint ad appropriandum naturali per bonum, nempe vera illa, constat ex significatione `servorum' quod sint inferiora, et naturalia respective, de qua n. 2541, 3019, 3020, 5161, 5164, 5305, inde etiam vera, n. 3409, nam vera subjecta sunt bono et quae subjecta sunt, vocantur in Verbo `servi', hic itaque vera {1}in naturali respective ad caeleste spiritualis {2}; ex significatione `emere' quod sit appropriari, de qua n. 4397, 5374, (x)5406, 5410; et ex significatione `cibi' quod sit bonum caeleste et spirituale, de qua n. 5147, {3}tum verum bono adjunctum, n. 5340, 5342, hic itaque verum adjungendum naturali per bonum, ita appropriandum; [2]verum nusquam aliter appropriatur homini quam per bonum, at cum appropriatum est per bonum, tunc verum fit bonum, nam {4}tunc unum agit cum illo; faciunt enim simul {5}sicut unum corpus, cujus anima est bonum; vera in bono illo sunt quasi fibrae spirituales quae formant corpus; quapropter etiam per fibras significantur intimae formae procedentes ex bono, et per nervos vera, n. 4303,5189 fin. @1 quae repraesentantur per filios Jacobi$ @2 i quod repraesentatur per Josephum$ @3 et quod sit$ @4 quia implantatum est bono,$ @5 A d sicut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church