Arcana Coelestia (Elliott) n. 5434

Previous Number Next Number See English 

5434. `Et dixerunt ad eum, Non domine {1}mi': quod significet quod vera sint in se, constat ex significatione `dicere ad eum non domine' quod sit quod non ad captandum lucrum, quae significantur per Josephi verba `Exploratores vos', n. 5432; et quod non sit quod illis nihil potius {2} quam sibi scire quod non vera sint, quae significantur per Josephi verba `ad videndum nuditatem terrae venistis', n. 5433; et a significatione `recti nos' quod sit quod vera sint in se; `rectum' enim significat verum in sensu interno, hic ut multoties in Verbo alibi. Hic sensus, nempe quod vera sint in se, sequitur ex serie, nam apud illos qui vera Ecclesiae sibi compararunt lucri causa, vera non quidem illis vera sunt, ut supra n. 5433 ostensum, sed usque in se vera possunt esse, ipsa enim vera Ecclesiae {3}in communi significantur per `filios Jacobi'. Quod `recti' sint vera abstracte, est quia in, sensu interno abstrahuntur omnia a personis; quod idea personae vertatur in ideam rei, videatur n. 5225, 5287; causa est quia cogitatio et inde loquela (m)alioquin non potest quam distrahi et dilabi a re et ejus intuitione ad talia quae personae sunt(n), et praeterea cogitatio et inde loquela nec aliter {4} potest universalis fieri, et comprehendere simul multa, minus indefinita et ineffabilia, ut apud angelos {5}; usque tamen abstractum illud involvit personas, nempe illos qui in illis sunt; inde est quod `recti' significent vera. @1 A I o mi and i recti nos. Hence recti nos is here explained, instead of in n. 5437.@ @2 i sit@ @3 communia@ @4 i non$ @5 i nisi omnes ideae cogitationis vertuntur a personis ad res$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church