Arcana Coelestia (Elliott) n. 5416

Previous Number Next Number See English 

5416. Vers. 6-8. Et Joseph is dominator super terram, is vendens omni populo terrae; et venerunt fratres Josephi, et incurvarunt se ei facies ad terram. Et vidit Joseph fratres suos, et agnovit illos, et gessit se alienum ad illos, et locutus cum illis aura, et dixit ad illos, Unde venistis? et dixerunt, E terra Canaan, ad emendum cibum. Et agnovit Joseph fratres suos, et illi non agnoverunt eum. `Et Joseph is dominator super terram' significat quod caeleste spiritualis seu verum a Divino regnaret in naturali ubi scientifica: `is vendens omni populo terrae' significat quod ex illo omnis appropriatio: `et venerunt fratres Josephi' significat communia vera Ecclesiae absque mediatione: `et incurvarunt se ei facies ad terram' significat humiliationem: `et vidit Joseph fratres suos et agnovit illos' significat perceptionem et agnitionem a caelesti spiritualis: `et gessit se alienum ad illos' significat non conjunctionem quia absque medio: `et locutus cum illis dura' significat inde quoque non correspondentiam: `et dixit ad illos, Unde venistis' significat explorationem: `et dixerunt, E terra Canaan' significat quod ab Ecclesia: `ad emendum cibum' significat ad appropriandum verum boni: `et agnovit Joseph fratres suos' significat quod vera illa Ecclesiae caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent: `et illi non agnoverunt eum' significat quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church