5415. `Quia fuit fames in terra Canaan': quod significet quod desolatio quoad illa quae sunt Ecclesiae in naturali, constat ex significatione `famis' quod sit defectus cognitionum, et inde desolatio, de qua n. 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, (x)5349, 5360, 5376; et ex significatione `terrae Canaan' quod sit Ecclesia, de qua n. 3686, 3705, 4447; et quia est Ecclesia, est quoque id quod est Ecclesiae; inde est quod per `fuit fames in terra Canaan' significetur desolatio quoad illa quae sunt Ecclesiae; quod in naturali, est quia praedicantur de filiis Jacobi, per quos illa quae sunt Ecclesiae externae significantur, n. 5409, consequenter {1} quae Ecclesiae sunt in naturali. @1 i talia$