Arcana Coelestia (Elliott) n. 5343

Previous Number Next Number See English 

5343. `Cibum agri urbis': quod significet quae propria eis et convenientia, nempe vera bono adjuncta in interioribus, constat ex significatione `cibi' quod sint vera bono adjuncta, de qua n. (x)5340, 5342; vera quae propria interioribus et convenientia significantur per `cibum agri urbis' ex causa quia ager pertinebat ad urbem, et ambitum ejus faciebat; quae ambitum faciunt, in sensu interno significant convenientia et propria, idcirco etiam mox dicitur `quae circumcirca illam, dedit in medio illius'. Quod illa quae ambitum faciunt, significent propria et convenientia, est quia omnia vera juncta bono sunt in series disposita, ac series tales sunt ut in medio seu in intimo cujusvis sit verum junctum bono, et circumcirca hoc medium seu intimum sunt vera propria ei et convenientia, et sic ordine usque ad {1}extimum, ubi evanescit; [2] ipsae series etiam inter se similiter dispositae sunt, at variantur secundum status mutationes; quod tales dispositiones {2} verorum bono junctorum sint, ad ipsum visum sisti solet in altera vita, in luce enim caeli in qua est intelligentia et sapientia, talia possunt exhiberi videnda, non autem in luce mundi, nec in luce caeli apud hominem apud quem interiora non aperta sunt, at usque possunt ab illo ex intuitione rationali agnosci, et sic rationaliter ex luce caeli {3} videri; dispositiones hae originem suam trahunt ex dispositionibus societatum angelicarum in caelo, nam sicut {4}hae dispositae sunt, ita quoque dispositae sunt series verorum bono junctorum apud regeneratos, cum illis enim hae correspondent. @1 intimum I$ @2 i seu ordinationes$ @3 i apud illum$ @4 illae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church