5305. `Et in oculis omnium servorum illius': quod significet complacentiam omnibus in naturali, constat ex significatione `{1}bonum esse verbum in oculis' quod sit complacentia, de qua mox supra n. 5304; et ex significatione `servorum' quod sint illa quae in naturali sunt, imprimis quae {2} in naturali exteriore; in Verbo passim dicitur 'servus', et per illum in sensu interno intelligitur id quod inservit alteri, in genere omne quod infra est respective ad illud quod supra, nam ex ordine est ut {3}inferius inserviat superiori, et quatenus inservit, vocatur `servus'; hic autem sunt illa quae in naturali, quae vocantur `servi'; est enim naturale in communi quod repraesentatur per `Pharaonem'; ipsum commune est cui singula inservitura sunt, sicut communi bono in regnis; quod `Pharaoh' sit naturale in communi, videatur n. 5160. @1 in oculis, nempe quod bonum fuit verbum$ @2 i sunt$ @3 A had this but altered to illud inserviat huic$