Arcana Coelestia (Elliott) n. 5304

Previous Number Next Number See English 

5304. `Et bonum fuit verbum in oculis Pharaonis': quod significet complacentiam naturalis, constat ex significatione `bonum esse verbum' quod sit placere; `in oculis' dicitur ex sollemni loquendi formula, quia `oculus' significat visum interiorem, ita intellectum, perceptionem, advertentiam, et plura quae illius visus sunt, n. 2701, 2789, 2829, 3198, 3202, 3820, 4083, 4086, 4339, 4403-4421, 4523-4534; inde per `bonum fuit verbum in oculis' significatur complacentia; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, de qua saepe prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church