Arcana Coelestia (Elliott) n. 5264

Previous Number Next Number See English 

5264. `Quod Deus faciens indicavit Pharaoni': quod significet quid provisum, quod appercipere datum naturali, constat ex significatione `quod Deus faciens' quod sit provisum, de qua sequitur; ex significatione `indicare' quod sit communicare et dare appercipere, de qua n. 3608, 4856; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, de qua {1}supra n. 5263; inde patet quod per `quod Deus faciens indicavit Pharaoni' significetur quid provisum, quod appercipere datum naturali. [2] `Quod Deus faciens' quod sit provisum, {2}est quia omne quod Deus, hoc est, Dominus facit, est Providentia, quod enim Providentiae est, Divinum est, nam hoc in se Aeternum et Infinitum habet; aeternum quia non spectat aliquem terminum a quo, nec terminum ad quem; infinitum quia spectat simul in omni singulari universale, et in universali omne singulare; hoc vocatur Providentia; et quia in omnibus et singulis quae Dominus facit, tale inest, ideo Ipsius `facere' non per aliam vocem quam per vocem Providentiae, exprimi potest. Quod in omnibus et singulis quae Dominus facit, insit infinitum et aeternum, per exempla alibi, ex Divina Domini Misericordia, illustrabitur. @1 i mox$ @2 As A; I has hoc est, Dominus facit, est Providentia, quae qui est ex Divino, in se habeat, est quia omne, quod Deus, Aeternum et Infinitum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church