Arcana Coelestia (Elliott) n. 5263

Previous Number Next Number See English 

5263. `Somnium Pharaonis unum illud': quod significet simile in utroque quod praevisum, constat ex significatione `somnii' quod sit praevisum, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104, 5233; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione `unum illud' quod hic sit simile in utroque, nempe naturali, interiore et exteriore; quod naturale binum sit, videatur n. 5118, 5126; {1}nam quod Pharaoh somniavit de vaccis, praevisum fuit de interiore naturali, et quod somniavit de aristis, praevisum fuit de exteriore; et quia utrumque naturale unum agent per conjunctionem, significatur simile in utroque. @1 quod enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church