520. Vers. 23, 24. Et fuit omnes dies Hanochi, quinque et sexaginta anni, et trecenti anni. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus. 'Quod omnes dies Hanoch fuerint quinque {1} et sexaginta et trecenti anni' significat quod pauci: 'quod ambulaverit sibi cum Deo' est ut prius, doctrina de fide: 'quod non amplius, quia sumpsit illum Deus' significat quod doctrina ista conservata sit in usum posteritatis. @ 1 365 I.$