Arcana Coelestia (Elliott) n. 519

Previous Number Next Number See English 

519. Fuerant illo tempore qui ex perceptivis Antiquissimae Ecclesiae et sequentium faciebant doctrinam ut serviret pro norma et sciretur inde quid bonum et verum; ii qui tales, vocati sunt 'Hanoch'; quod significatur per haec verba, 'et ambulavit sibi Hanoch cum Deo'; ita etiam vocabant illi doctrinam istam; quae significata quoque est per nomen Hanoch, quod est instruere: constat quoque ex significatione vocis 'ambulare,' et ex eo quod dicatur ambulavisse 'cum Deo,' non cum Jehovah; 'ambulare cum Deo' est docere et vivere secundum doctrinam fidei, at 'ambulare cum Jehovah' est vivere vitam amoris: ambulare est formula sollemnis significans vivere, sicut ambulare in lege, ambulare in statutis, ambulare in veritate: ambulare proprie spectat viam quae est veritatis, proinde quae est fidei seu doctrinae fidei: quid ambulare significat in Verbo, ex his quae sequuntur locis aliquantum constare potest; [2] apud Micham, Indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, nisi facere judicium et amorem {1} misericordiae, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo? vi 8;

hic 'ambulare cum Deo' significat quoque vivere secundum illa quae indicata sunt; sed hic 'cum Deo' dicitur, sed de Hanocho alia vox, quae significat quoque a cum Deo, ita ut vox ambigua sit: apud Davidem, Eripuisti... pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium, Ps. lvi 14 [A.V. 13];

ubi 'ambulare coram Deo' est in veritate fidei, quae est lux viventium: similiter apud Esaiam, Populus, ambulantes in tenebris, vident lucem magnam, ix 1[A.V.2]:

Dominus apud Mosen, Ambulabo in medio, et ero vobis in Deum, et vos eritis mihi in populum, Lev. xxvi 12;

pro ut viverent secundum doctrinam legis: [3] apud Jeremiam, Expandent ea ad solem et ad lunam, et ad exercitus caelorum, quae amaverunt, et quibus serviverunt, et post quae ambularunt, et quae quaesiverunt, viii 2;

hic manifeste distinguitur inter illa quae sunt amoris et quae sunt fidei; quae sunt amoris, sunt 'amare et servire'; quae sunt fidei, sunt 'ambulare et quaerere'; apud Prophetas accurate voces observantur nec usquam una loco alterius sumitur. Sed 'ambulare cum Jehovah' seu 'coram Jehovah' in Verbo significat vivere vitam amoris. @ 1 This is Sch. translation. In n. 2180 and 10143 S. has amare misericordiam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church