5178. Quia sollicitudo de futuris est quae anxietates apud hominem facit, et quia tales spiritus apparent in regione ventriculi, inde est quod anxietates prae ceteris visceribus afficiant ventriculum; {1} et quoque datum appercipere quomodo anxietates illae auctae et diminutae {2}fuerunt secundum illorum spirituum praesentiam et remotionem; quaedam anxietates perceptae sunt interius, quaedam magis exterius, quaedam superius et quaedam inferius, secundum differentiam talium sollicitudinum quoad origines, derivationes et determinationes. Inde quoque est cum tales anxietates occupant animum, quod regio circum ventriculum constringatur, et quandoque dolor ibi appercipiatur, tum quod anxietates inde appareant assurgere; et inde quoque est, cum homo non amplius sollicitus est de futuris aut cum omnia ei bene cedunt ut amplius non timeat alicujus infortunii, quod regio circum ventriculum libera sit et expansa, et quod ei jucundum. @1 multoties cum illis qui ibi fuerunt loquutus sum, is possibly an accidental omission.$ @2 fuerint$