Arcana Coelestia (Elliott) n. 5177

Previous Number Next Number See English 

5177. Illi qui multum solliciti fuerunt de futuris, et magis qui ideo tenaces et avari facti sunt, apparent {1}in regione ubi ventriculus; plures apparuerunt mihi ibi; sphaera vitae eorum comparari potest nidori {2} nauseabundo qui exhalatur e ventriculo, et quoque gravedini ex indigestione; qui tales fuerunt, diu morantur in hac regione, nam sollicitudo de futuris actu confirmata influxum vitae spiritualis multum hebetat et retardat, sibi enim tribuunt quod Divinae Providentiae est, et qui hoc faciunt, {3}obstant influxui, et removent a se vitam boni et veri. @1 First had sicut in ventriculo, then d sicut and wrote in regione above$ @2 i illi$ @3 et obstant influxui at end of $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church