Arcana Coelestia (Elliott) n. 5156

Previous Number Next Number See English 

5156. `Et suspendet te super ligno': quod significet rejectionem et damnationem, constat ex significatione `suspendi super ligno' quod sit rejectio et damnatio; suspensio enim super ligno fuit maledictio, et maledictio est rejectio a Divino, consequenter damnatio; quod suspensio super ligno fuerit maledictio, constat apud Mosen,

Cum fuerit in viro crimen judicii mortis, et occisus fuerit, ita ut suspendas eum super ligno, non pernoctabit cadaver ejus super ligno, sed sepeliendo sepelies eum in die eodem, nam maledictio Dei suspensus: quia {1} non pollues terram, quam Jehovah Deus tuus daturus tibi hereditatem. Deut. xxi 22, 23;

quod `non pernoctaret super ligno' significabat perpetuam rejectionem; in vespera enim incohabat e novo dies, quapropter nisi ante vesperam rejecti fuissent qui suspensi, repraesentabatur quod malum non rejectum esset, consequenter quod terra non liberata ab illo sed quod polluta, quapropter additur `non pollues terram quam Jehovah Deus tuus daturus tibi hereditatem'; quod suspensi fuerint ad vesperam et non ultra, videatur Jos. viii 29; x 26. Apud gentem Judaicam binae poenae principales fuerunt, {2} lapidatio et suspensio; lapidatio fuit propter falsum, et suspensio super ligno propter malum, et hoc quia `lapis' est verum, n. 643, 1298, 3720, et in sensu opposito falsum, (c)ac `lignum' est bonum, n. 2784, 2812, 3720, et in opposito sensu malum; quare in Verbo prophetico aliquoties dicitur `moechari cum lapide et ligno', et per id significatur perversio veri seu falsum, et adulteratio boni, seu malum.

@1 nam$ @2 i nempe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church