5155. `Extollet Pharaoh caput tuum e super te quod significet conclusum ex praeviso, constat ex significatione `extollere caput quod sit provisum et inde conclusum, seu conclusum ex proviso, de qua supra n. 5124, hic autem ex praeviso quia sequitur quod `suspenderetur super ligno', per quod significatur rejectio et damnatio; causa quod (o)conclusum ex praeviso, non autem ex proviso, significetur, est quia providentia praedicatur de bono, at praevidentia de malo; omne enim bonum influit a Domino, quapropter id providetur, at omne malum ab inferno seu a proprio hominis quod unum facit cum inferno, quapropter id praevidetur; providentia circa malum non aliud est quam directio seu determinatio mali ad minus malum et quantum possibile ad bonum, at ipsum malum praevidetur; hic itaque quia agitur de sensuali parti voluntariae subjecto et ejus rejectione propter malum, est praevidentia quae significatur.