Arcana Coelestia (Elliott) n. 4993

Previous Number Next Number See English 

4993. `Et omne quod est illi dedit in manum meam': quod significet quod omne in ejus potestate, constat ex illis quae supra n. 4978 dicta sunt, ubi similia verba; sed illa differentia et quod ibi agatur de altero statu in quo fuit caeleste spiritualis in naturali, tunc enim bonum naturale applicuit se, et sibi appropriavit verum, n. 4976, 4977, in quo statu bonum dominium habuit actualiter sed verum apparenter, quapropter tunc significabatur per illa verba `quod omne suum sicut in ejus potestate esset'; hic autem agitur de tertio statu in quo est caeleste spiritualis cum illud in naturali factum est spirituale, et quia in hoc statu nulla appropriatio et, idcirco per illa verba significatur quod omne in ejus potestate esset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church