Arcana Coelestia (Elliott) n. 4992

Previous Number Next Number See English 

4992. `Ecce dominus meus non scit cum me quid in domo': quod significet quod bonum naturale ne quidem appropriationem cuperet, constat ex significatione `domini ejus' quod sit bonum naturale, de qua n. 4973; et ex significatione `non scire cum me quid in domo' quod sit non cupere appropriationem; quod ille sensus sit, non videri potest quam ex serie rerum in sensu interno; agitur enim nunc de tertio statu, in quo caeleste spiritualis fuit in naturali;

in illo statu separatur bonum et verum naturale quod spirituale est, a bono et vero naturali quod non spirituale est; consequenter per `non scire quid in domo' significatur quod nulla cupiditas appropriationis sit; sed haec quia arcana {1} sunt, non illustrari possunt quam per exempla; sit itaque illustrationi hoc: [2] conjungi cum uxore sua ex sola libidine, hoc naturale non spirituale est, at conjungi cum uxore sua ex amore conjugiali, hoc naturale spirituale est; cum maritus dein ex sola libidine conjungitur {2}, tunc praevaricari se credit sicut qui lascivum quid facit, quapropter non cupit amplius ut (c)id ei approprietur. Sit etiam illustrationi hoc: benefacere amico qualiscumque sit, modo amicus sit, est naturale non spirituale, at benefacere amico propter bonum apud illum, et magis ipsum bonum habere pro amico cui benefaciat, hoc naturale spirituale est, et tunc cum in hoc est, novit se praevaricari si amico qui malus est, benefaciat, nam tunc per illum malefacit aliis; cum in hoc statu est, {3} aversatur appropriationem boni naturalis non spiritualis, in quo prius fuit;

similiter se habet in reliquis. @1 i in se$ @2 i cum uxore$ @3 i tunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church