Arcana Coelestia (Elliott) n. 4963

Previous Number Next Number See English 

4963. `Et Josephus': quod significet caeleste spiritualis ex rationali, constat a repraesentatione `Josephi' quod sit caelestis spiritualis homo qui ex rationali, de qua n. 4286; hic itaque quia agitur de Domino, repraesentatur per illum Internus Homo Domini:

unusquisque {1} qui nascitur homo, est externus et internus;

externus ejus est qui oculis conspicitur et per quem in consortio est cum hominibus et per quem aguntur illa quae propria mundi naturalis sunt; internus autem est qui non oculis conspicitur et per quem homo in consortio est cum spiritibus et angelis et per quem peraguntur illa quae propria mundi spiritualis sunt; quod unusquisque homo internum et externum habeat, seu homo internus et externus sit, est ut per hominem conjunctio caeli sit cum mundo;

influit enim caelum per internum hominem in externum et inde percipit quid in mundo, et homo externus qui in mundo est, inde percipit quid in caelo; homo ut talis sit, ita creatus est. [2] Dominus etiam quoad Humanum Suum, Externum et Internum habuit quia placuit Ipsi nasci sicut alius homo; Externum seu Externus Ipsius Homo repraesentatus est per `Jacobum' et postea per `Israelem', Internus autem Homo repraesentatur per `Josephum'; hic seu Internus Homo est qui vocatur caelestis spiritualis ex rationali, seu quod idem, Internum Domini quod Humanum fuit, {2} caeleste spiritualis ex rationali; de hoc et de ejus glorificatione agitur in sensu interno in hoc capite et in sequentibus ubi de Josepho: quid autem caeleste spiritualis e rationali sit, prius n. 4286, 4585, 4592, 4594, explicatum est, quod nempe sit supra caeleste spiritualis e naturali quod per Israelem repraesentatur. [3] Dominus quidem natus est sicut alius homo; sed notum est quod homo qui nascitur, trahat suum tam ex patre quam ex matre, et quod intimum suum ex patre, {3} at exteriora, seu quae intimum illud investiunt, a matre, utrumque nempe quod a patre et {4} matre trahit: est conspurcatum malo hereditario; aliter vero apud Dominum: quod a matre traxit, hoc similiter in se habuit hereditarium quale alii homini, sed quod a Patre, Qui fuit Jehovah, hoc fuit Divinum; inde est quod Internus Homo Domini non similis fuerit interno alius hominis, Intimum enim Ipsius fuit Jehovah; hoc itaque intermedium est quod vocatur caeleste spiritualis e rationali. Sed de hoc in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, plura dicentur. @1 i enim$ @2 i erat$ @3 et$ @4 i a$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church