4962. SENSUS INTERNUS
Vers. I. Et Joseph descendere factus Aegyptum, et emit eum Potiphar cubicularius Pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, e manu Jishmaelitarum, qui descendere fecerunt eum illuc. `Et Joseph' significat caeleste spiritualis ex rationali:
`descendere factus Aegyptum' significat ad scientifica quae Ecclesiae: `et emit eum Potiphar cubicularius Pharaonis' significat quod apud interiora scientificorum: `princeps satellitum' significat quae primaria interpretationi: `vir Aegyptius' significat verum naturale: `e manu Jishmaelitarum' significat a simplici bono: `qui descendere fecerunt eum illuc' significat quod ab illo bono ad illa scientifica.