Arcana Coelestia (Elliott) n. 4862

Previous Number Next Number See English 

4862. `Quia vidit, quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem': quod significet perspectionem quod non aliter conjungi possit religioso in quo posteritas ex Jacobo, in specie quae ex Jehudah; constat ex significatione `videre' quod sit perspectio, de qua n. 2150, 2325, 3764, 3863, 4403-4421; quod sit perspectio quod non aliter conjungi possit religioso in quo posteritas ex Jacobo, in specie quae ex Jehudah, est quia per `Jehudam' illa posteritas significatur, n. 4815, 4842, 4852, proinde religiosum apud illos, cui conjungebatur quia non potuit cum Shelah; per 'Shelam' etiam repraesentatur idololatricum, n. 4825, 4826, 4845, cum quo verum Ecclesiae repraesentativae quod est `Tamar', nec conjungi potuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church