Arcana Coelestia (Elliott) n. 4861

Previous Number Next Number See English 

4861. `Et sedit in ostio fontium, qui super via Timnatham': quod significet intermedium ad vera Ecclesiae et ad falsa, constat ex significatione `fontium' quod sint vera Ecclesiae quae ex Verbo, `fons' enim in universali sensu est Verbum, de qua n. 2702, (x)3096, 3424; `in ostio illorum' est in introitu ad illa; et quia vera externa quae sunt sensus litterae Verbi, praebent introitum, sunt illa `ostium'; quae vera nisi illustrentur a veris internis, hoc est, ab illis quae sunt sensus interni, sistunt falsa apud illos qui in malo sunt; quapropter per `ostium fontium' hic significatur intermedium ad vera Ecclesiae et ad falsa; `super via Timnatham' est ad Ecclesiae usum, nam `Timnatha' est status consulendi Ecclesiae, n. 4855, 4857.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church