Arcana Coelestia (Elliott) n. 4859

Previous Number Next Number See English 

4859. `Et obtexit in peplo': quod significet verum obscuratum, constat ex significatione `obtegere se seu facies peplo' quod sit abscondere et sic obscurare verum quod simulabat ex bono, ut mox supra n. 4658; et hoc conjunctionis causa cum Jehudah; cum enim sponsae accedebant primum ad sponsum, obtegebant se peplo, ut legitur de Rebecca cum venit ad Jishakum, Gen. xxiv 65, per quod significata sunt apparentiae veri, videatur n. 3207; `uxor' enim significat verum et `maritus' bonum; et quia `cum non apparet quale est, priusquam conjungitur suo bono, ideo illius rei repraesentandae causa sponsae viso primum marito obtegebant se peplo; similiter hic Tamar, illa enim reputabat Shelam filium Jehudae ut suum maritum, sed quia non data fuit ei, loco ejus reputabat patrem ejus, qui leviratum praestaret; idcirco illa sicut sponsa obtexit se peplo, non autem sicut scortum, tametsi id Jehudah credidit, quia scorta pariter tunc temporis obtegere facies suas solebant, ut patet a vers. 15; quod Jehudah pro tali illam reputaret, erat quia gens Judaica quae per `Jehudam' ibi significatur, non aliter Ecclesiae repraesentativae vera interna reputabat quam sicut scortum, quapropter etiam Jehudah cum illa sicut cum scorto conjungebatur, non autem ita Tamar cum illo;

{1}quia vera interna genti illi nusquam aliter apparere potuerant, idcirco hic per quod `obtexit se peplo' significatur verum obscuratum, et quod verum Ecclesiae illis obscuratum sit, repraesentatur etiam hodie per quod velis seu peplis se obtegant {2}in suis. Simile etiam repraesentatum est per Mosen, {3}Cum radiaret cutis facierum ejus, cum descendit e monte Sinai, {4}quod velamine se obtexerit quoties locutus {5} cum populo, Exod. xxxiv 28 ad fin;

`Moses'{6}repraesentabat Verbum, quod Lex vocatur, videatur Praefatio ad Gen. xviii quapropter aliquoties dicitur Lex et Prophetae, ut Matth. v (x)17; xi 13; xxii 34, 38 [A.V.36,40], et aliquoties Moses et Prophetae, ut Luc. xvi 29, 31; xxiv 27, 44;

per ;radiationem cutis facierum ejus; repraesentabatur internum Verbi nam 'facies' est internum, n. 358, 1999. 2434, 3527, 4066, 4796, 4797; id enim quia spirituale est, in luce caeli est; quod 'velaret faciem suam, quoties loqueretur cum populo' repraesentabant quod verum internum illis obtectum esset ac ita obscuratum ut non sustinuerint aliquid lucis inde. @1 et quia Ecclesiae$ @2 cum Verbum in synagogis suis legunt$ @3 Quod$ @4 i et$ @5 i est$ @6 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church