4858. `Et removit vestes viduitatis suae a super se': quod significet simulationem veri quod ex bono, constat ex significatione `viduae' quod sint qui in vero absque bono, et usque desiderant per bonum duci, de qua n. 4844; `vestes quibus induebantur viduae' repraesentabant tale verum, et hoc ex eo quia `vestes' significant vera, n. 2576, 4545, 4763; inde 'removere illas vestes' est exuere repraesentationem viduae, hoc est, veri absque bono, et quia obtexit se peplo', simulare verum quod ex bono.