Arcana Coelestia (Elliott) n. 4850

Previous Number Next Number See English 

4850. `Multiplicati dies': quod significet status mutationem, constat ex significatione `multiplicari dies' quod sit mutari status; `dies' enim seu tempus in sensu interno est status, n. 23, 487, 488; 893, 2788, 3462, 3785, et `multiplicari cum praedicatur de diebus seu temporibus est mutari; quod sit status mutatio quae significatur{1}, patet etiam a sequentibus; multiplicari dicitur quia involvit mutationem status quod vera, nam {2}'multiplicari praedicatur de veris, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. Quia toties dicitur status et quoque mutatio status, et pauci sciunt quid status et mutatio ejus, dicendum quid sit: de interioribus hominis, nempe ejus affectionibus et inde cogitationibus non praedicari potest tempus et temporis processus nec spatium e spatii {3}extensio, quia non in tempore nec in loco sunt, tametsi apparet coram sensibus in mundo quod sint, sed {4}in interioribus sunt qua tempori et loco correspondent; haec quae correspondent non aliter vocari possunt quam status, non enim alia vox per quam {5}correspondentia illa exprimantur, datur; mutari interiorum status dicitur cum mutatur mens seu animus quoad affectiones et inde cogitationes sicut a tristi in laetum, a laeto iterum in triste, ab impio {6}ad pium aut devotum, et sic porro; mutationes hae vocantur status mutationes ac praedicantur de affectionibus et quatenus cogitationes ab his reguntur, etiam de cogitationibus; sed mutationes status cogitationum insunt illis sicut singularia communibus, et sunt variationes respective. @1 per quod multiplicati dies$ @2 multiplicatio$ @3 extensa$ @4 est in illis$ @5 exprimatur correspondens id$ @6 in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church