Arcana Coelestia (Elliott) n. 4849

Previous Number Next Number See English 

4849. Vers. 12-14. Et multiplicati dies, et moriebatur filia Shuae uxor Jehudae, et consolatus Jehudah, et ascendit ad tonsores gregis sui, is et Hirah socius ejus Adullamita, Timnatham. Et indicatum Tamari, dicendo, Ecce socer tuus ascendit Timnatham ad tondendum gregem suum. Et removit vestes viduitatis suae a super se, et obtexit in peplo, et operuit se; et sedit in ostio fontium, qui super via Timnatham; quia vidit quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem. `Multiplicati dies' significat status mutationem: `et moriebatur filia Shuae' significat quod malum ex falso: `uxor Jehudae' significat religiosum apud gentem e Jacobo, in specie ex Jehudah: `et consolatus Jehudah' significat requiem:

'et ascendit ad tonsores gregis sui' significat aliquid elevationis ad consulendum Ecclesiae: `is et Hirah socius ejus Adullamita' significat quod usque in falso esset: `Timnatham' significat statum: `et indicatum Tamari, dicendo' significat communicationis quid cum Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium: `Ecce socer tuus ascendit Timnatham ad tondendum gregem suum' significat quod Ecclesia Judaica sibi vellet consulere: `et removit vestes viduitatis suae a super se' significat simulationem veri quod ex bono: `et obtexit in peplo' significat verum obscuratum: `et operuit se' significat sic non agnitum: `et sedit in ostio fontium, qui super via Timnatham' significat intermedium ad vera Ecclesiae et ad falsa: `quia vidit quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem' significat perspectionem quod non aliter conjungi possit religioso in quo posteritas ex Jacobo, in specie quae ex Jehudah.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church