Arcana Coelestia (Elliott) n. 4843

Previous Number Next Number See English 

4843. `Tamari nurui suae': quod significet Ecclesiam repraesentativam spiritualium et caelestium, quae `nurus' dicitur ex vero constat a repraesentatione `Tamaris' quod sit Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium, de qua supra n. 4831;

et ex significatione `nurus' quod sit Ecclesiae spirituale seu verum; quod `nurus' in sensu interno id sit, est quia omnia quae conjugii et omnes qui ex conjugio erant, repraesentabant talia quae sunt conjugii caelestis, videatur supra n. 4637, proinde quae sunt boni et veri, nam haec sunt conjugii caelestis; inde est quod in Verbo `maritus' significet bonum et `uxor' verum, tum quod `filii et filiae' significent vera et bona quae ex illis; inde `nurus' quia uxor filii ut novi mariti, significat Ecclesiae verum conjunctum bono, et sic porro; sed significationes illae aliter se habent respective ad illos qui sunt ab Ecclesia caelesti, quam (o)ad illos qui sunt ab Ecclesia spirituali; in Ecclesia enim spirituali maritus vocatur `vir' et significat verum, ac uxor `mulier' et significat bonum, videatur supra n. 4823. [2] Quod per `nurum' in sensu interno Verbi significetur Ecclesiae verum adjunctum ejus bono, consequenter in opposito sensu Ecclesiae falsum adjunctum ejus malo, constare etiam potest a locis (o)in Verbo ubi {1} nominatur, ut apud Hosheam, Super capitibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, sub quercu, et populo, et robore, quia bona umbra ejus; propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur: nonne visitabo super filias vestras quod scortentur et super nurus vestras quod adulterentur? iv 13, 14;

agitur ibi de cultu mali et falsi, cultus mali significatur per `sacrificare super montium capitibus', et cultus falsi per `suffire super collibus'; vita mali significatur per quod `scortentur filiae', et doctrina falsi ex qua vita mali, per quod `nurus adulterentur'; quod adulteria et scortationes in Verbo significent adulterationes boni et falsificationes veri, videatur n. 2466, 2727, 3399; `nurus' itaque ibi pro affectionibus falsi: [3] apud Micham, Magnus est loquens perversitatem animae suae, et detorquet illam, bonus eorum sicut spina, rectus ut dumus;... filius vilipendit patrem, filia insurgens contra matrem suam, nurus contra socrum suam; hostes viri domestici illius, vii [3,] 4, 6;

agitur ibi de falso ex malo, in quo Ecclesia ultimo tempore cum vastata, in proximo sensu in quo Ecclesia Judaica; `filia insurgens contra matrem significat quod affectio mali contra verum; et nurus contra socrum' quod affectio falsi contra bonum. [4] Quia similiter se habet cum homine qui in tentationibus est, in his enim pugna est mali contra verum et falsi contra bonum, nam tentationes spirituales non aliud sunt quam vastationes falsi et mali apud hominem, idcirco tentationes seu pugnae spirituales paene per similia verba a Domino describuntur apud Matthaeum, Jesus dixit, Ne existimate quod venerim ad mittendum pacem super terram, non veni mittere pacem sed gladium, veni enim ad dissidendum hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam, et hostes homini: erunt domestici illius {2}, x 34-36, 38;

(m)similia haec verba apud Prophetam mox supra significarunt vastationem Ecclesiae, hic autem tentationes illorum qui ab Ecclesia, quia ut dictum, tentationes non aliud sunt quam vastationes seu remotiones {3} falsi et mali, quapropter etiam tam tentationes quam vastatione' significantur et describuntur per aquarum inundationes et {4} diluvia n. 705, 739, (x)756, 790;(n) hic itaque{5} `filia contra matrem' (o)etiam eo affectio mali contra verum, et `nurus contra socrum' affectio falsi contra bonum;

et quia mala et falsa apud hominem qui in tentatione intus sunt seu illius sunt, vocantur domestici, {6} dicitur `hostes hominis domestici ejus'; quod tentationes ita ibi describantur, patet ex eo quod dicatur quod `non venerit ad mittendum pacem (o)super terram sed gladium'; per `gladium' enim significatur verum pugnans; et in opposito sensu falsum pugnans, n. 2799, 4499, cum tamen venerit ad dandum pacem, {7} Joh. xiv 27; xvi 33; quod tentationes sint quae ita describuntur, constat {8} ex sequentibus ibi `quisquis non suscipit crucem suam {9}, et sequitur post Me, non est Me dignus':

[5] similiter apud Lucam, Putatisne quod ad pacem venerim ad dandum in terra? Non, dico vobis, sed divisionem; erunt namque ex nunc quinque in domo una divisi, tres contra duos, et duo contra tres, dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem, socrus contra nurum suam, et nurus contra socrum suam, xii 51-53;

ex his quoque patet quod per `patrem, matrem, filium, filiam, nurum, socrum' significentur talia quae sunt ex conjugio caelesti, nempe bona et vera in suo ordine, et quoque opposita; sicut etiam apud Marcum, Jesus dixit, Nemo est, qui derelinquit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros propter Me et Evangelium, si non recipiet centupla, nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et liberos et agros cum persecutionibus, et in saeculo venturo vitam aeternam, x 29, 30;

qui non sensum internum Verbi novit, credet quod per `domum, fratres, sorores, patrem, matrem, uxorem, liberos, agros' significentur domus, fratres, sorores, pater, mater, uxor, liberi, agri, sed sunt talia quae apud hominem sunt ei propria quae derelinquet, et loco eorum spiritualia et caelestia {10} quae Domini sunt quae recipiet, et hoc per tentationes, quae intelliguntur per persecutiones ibi; quisque videre potest quod si derelinquit matrem, non recepturus matres, similiter nec fratres, sorores. @1 i nurus$ @2 i quisquis non suscipit crucem meam, et sequitur post Me, non est Me dignus$ @3 nempe$ @4 seu$ @5 ibi etiam$ @6 i et$ @7 i ut apud$ @8 i etiam$ @9 meam AI$ @10 i quae accepturus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church