4842. `Dixit Jehudah': quod significet {1} in genere posteritatem Jacobi, in specie illam ex Jehudah, constat ex significatione `Jehudae' in sensu proximo quod sit gens quae a Jacobo, `et' in specie quae Jacobo ex Jehudah, ut quoque supra n. 4815. In Verbo quidem distinguitur inter Jehudam et Israelem, et in sensu historico per Jehudam intelligitur tribus Jehudae, et per Israelem decem tribus quae ab illa tribu separatae fuerunt; sed in sensu interno seu spirituali per `Jehudam' repraesentatur Ecclesiae caeleste seu bonum, et per `Israelem' Ecclesiae spirituale seu verum; at in opposito sensu per `Jehudam' Ecclesiae malum, et per `Israelem' Ecclesiae falsum, ubi cumque illa erant, sive apud Judaeos sive apud Israelitas; sensu enim internus seu spiritualis Verbi est universalis, et non distingui tribus sicut sensus externus seu historicus; inde est quod per `Jehudam' in sensu proximo significetur omnis gens quae a Jacobo, at in specie quae Jacobo ex Jehudah. @1 significat AI$