4836. `Et novit Onan, quod non sibi esset semen': quod significet aversationem et odium, constat ex repraesentatione `Onanis' quod sit malum, de qua n. 4823, 4824, et quia `non dare semen fratri' seu praestare leviratum {1} est non velle bonum et verum {2} Ecclesiae et ejus continuationem, (o)n. 4834, inde per illa verba significatur aversatio et odium; malum enim non est nisi quam aversatio et odium contra bonum et verum Ecclesiae {3}. @1 leviratum non praestare$ @2 i quae sunt$ @3 i quod etiam a facto ejus patet$