Arcana Coelestia (Elliott) n. 4835

Previous Number Next Number See English 

4835. `Veni ad uxorem fratris tui, et leviratum praesta illi':

quod significet quod continuaret illud, nempe repraesentativum Ecclesiae, constat ex significatione `venire (o)seu intrare ad uxorem fratris, et leviratum praestare illi' quod sit conservare et continuare illud quod est Ecclesiae. Quod in lege Mosaica mandatum est, si quis moreretur absque prole, quod frater ejus duceret viduam uxorem ejus et excitaret semen fratri suo, et quod primogenitus vocaretur ex nomine fratris defuncti, at reliqui filii forent illius, hoc vocabatur leviratus; quod hoc statutum non fuerit novum quid in Ecclesia Judaica, sed quod etiam in usu prius, constat ex his: similiter ac plura statuta quae mandata Israelitis per Mosen, sicut quod non ducerent uxores ex filiabus Canaanitarum, et quod ducerent intra familias, Gen. xxiv 3, 4; {2} xxviii 1, 2;

inde et ex pluribus {3} aliis, patet {4} quod Ecclesia prius fuerat in qua talia (o)fuerunt instituta, qualia dein promulgata et injuncta filiis Jacobi; quod (o)altaria et sacrificia etiam ab antiquo tempore in usu fuerint, patet ex {5} Gen. viii 20, 21; xxii (x)3, 7, 8; inde liquet quod Ecclesia Judaica non fuerit aliqua nova Ecclesia, sed quod esset resuscitatio Ecclesiae Antiquae quae perierat. [2] Qualis lex leviratus fuerat, constat apud Mosen, Si habitaverint fratres una, mortuus autem fuerit unus de illis, nec filius illi, non nubet uxor defuncti foras viro alieno, levir ejus intrabit ad illam, et accipiet illam sibi in uxorem, et sic leviratum praestabit illi: tunc fiet, primogenitus quem pepererit, stabit super nomine fratris ejus defuncti, ut non deleatur nomen ejus ex Israele: quod si non voluerit vir ducere fratriam suam, ascendet fratria ejus ad portam ad seniores, et dicet, Renuit levir meus excitare fratri suo nomen in Israele, non vult leviratum mihi praestare; tunc vocabunt illum seniores urbis ejus, et loquentur ad illum, qui si steterit et dixerit, Non cupio ducere eam, accedet fratria ejus ad illum in oculis seniorum, et extrahet calceum ejus desuper pede ejus, (o)et exspuet in facies ejus, et respondebit et dicet, Sic fiet viro qui non aedificat domum fratris sui; unde vocabitur nomen ejus in Israele, domus exuti calceum, Deut. xxv 5-10;

[3] qui non novit quid leviratus repraesentat, non aliter credere potest quam quod solum esset nominis conservandi causa, ac inde hereditatis, sed conservatio nominis et hereditates non tanti erat ut ideo frater cum fratria conjugium iniret; sed injunctum fuit ut per id repraesentaretur conservatio et continuatio Ecclesiae;

conjugium enim repraesentabat conjugium boni et veri, hoc est, conjugium caeleste, proinde etiam Ecclesiam, nam Ecclesia est Ecclesia ex conjugio boni et veri, et cum (o)Ecclesia in hoc conjugio est, (o)tunc unum facit cum caelo, quod est ipsum conjugium caeleste; et quia conjugium illa repraesentabat, ideo `filii et filiae' repraesentabant et quoque significabant vera et bona {6}; quapropter `improlis esse' significabat deprivationem boni et veri, ita quod nullum Ecclesiae repraesentativum amplius in illa domo esset, consequenter quod extra communionem {7} praeterea `frater' repraesentabat bonum consanguineum, cui conjungeretur verum quod per `uxorem viduam' repraesentabatur; verum enim non alii bono quam suo et consanguineo conjungi potest ut sit verum quod vitam habeat, et producat fructum, et sic continuet id quod est Ecclesiae; hoc perceptum est {8} in caelo per `leviratum'. [4] Quod si nollet leviratum praestare, fratria extraheret calceum desuper pede ejus, et exspueret in facies ejus' significabat quod sicut qui absque bono et vero externo et interno destrueret illa quae Ecclesia essent, calceus enim est externum n. 1748, et facies internum, n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796 {9}; exinde patet quod per `leviratum' repraesentaretur conservatio et continuatio Ecclesiae. Sed cum repraesentativa internorum {10} per Adventum Domini cessarunt, tunc lex illa abolita est. Se habet hoc sicut anima seu spiritus hominis et ejus corpus; anima seu spiritus hominis est internum ejus et corpus est externum; aut quod idem, anima seu spiritus est ipsa effigies hominis, corpus autem est ejus imago repraesentativa; cum resurgit homo, tunc imago repraesentativa seu externum ejus quod est corpus, exuitur, nam tunc in interno seu in ipsa effigie est. Se habet hoc quoque sicut qui in tenebris est, et ex illis videt quae lucis sunt, seu quod idem, sicut qui in luce mundi, et ex illa videt qua sunt lucis caeli; lux mundi enim respective ad lucem caeli est (t)instar tenebrarum; in tenebris seu in luce mundi non apparent illa quae sunt lucis caeli qualia in se sunt, sed sicut in imagine repraesentativa, prout mens hominis in ejus facie;

quapropter cum lux caeli apparet in suo claro, tunc dissipantur tenebrae seu imagines repraesentativae {11}; hoc factum est per Adventum Domini. {12}`Et excita semen fratri tuo': quod significet ne pereat Ecclesia, constat ex significatione `seminis' quod sit verum ex bono, seu fides charitatis, de qua n. 1025, 1447, 1610, (x)1940, 2848, 3310, 3373, 3671; simile etiam per primogenitum, qui staret super nomine fratris defuncti, significatur n. 352, 367, 2435, 3325, 3494; `id semen excitare fratri' est continuare id quod est Ecclesiae, secundum illa quae mox supra n. 4834 dicta sunt, ita ne pereat Ecclesia. @1 A here repeats 4834 and i 4835 before number at end of this.$ @2 i et I$ @3 i et I$ @4 manifestum est$ @5 videatur$ @6 i ut pluries ostensum est$ @7 et$ @8 fuit$ @9 sicut qui absque bono interno et externo destrueret illa quae Ecclesiae essent, facies enim est internum, et calceus est externum$ @10 i Ecclesiae$ @11 i et apparent res, quemadmodum in se sunt$ @12 i 4835$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church