Arcana Coelestia (Elliott) n. 483

Previous Number Next Number See English 

483. Per nomina quae sequuntur, ut per Sheth, Enosh, Kenan, Mahalalel, Jared, Hanoch, Methushelah, Lamech, Noah, significantur totidem Ecclesiae quarum prima et principalis fuit quae 'Homo' dicta. Ecclesiarum principale fuit perceptio; quare differentiae Ecclesiarum istius temporis imprimis fuerunt differentiae perceptionum. De perceptione hic licet memorare, quod in universo caelo non nisi quam perceptio boni et veri regnet, et talis ut describi nequeat, cum differentia innumerabili, adeo ut una societas non similem perceptionem habeat ac altera; perceptionum ibi dantur genera et species, et genera sunt innumerabilia, et cujusvis generis species similiter innumerabiles, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum innumerabilia genera, et cujusvis' generis innumerabiles species, et innumerabiliora adhuc specierum partialia dentur, constare potest quam parum ut sit paene nihil, hodie orbis sciat de caelestibus et spiritualibus, cum ne quidem sciat quid perceptio, et si dicitur, nec credat quod sit; ita quoque in aliis. [2] Ecclesia Antiquissima repraesentabat caeleste Domini regnum, etiam quoad differentias genericas et speciales perceptionum; sed quia perceptio quid sit, in communissimo suo hodie prorsus nescitur, quare si perceptionum genera et species harum Ecclesiarum dicerentur, nihil nisi quam peregrina et ignota traderentur: in domos, familias et gentes ideo distincti fuerunt, et intra domos et familias contrahebant matrimonia, ob causam ut genera et species perceptionum existerent, et non aliter quam secundum propagationes indolum a parentibus derivarentur; quare qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, etiam in caelo cohabitant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church