Arcana Coelestia (Elliott) n. 482

Previous Number Next Number See English 

482. Quid anni et numeri annorum qui in hoc capite occurrunt in interno sensu significant, nondum alicui notum est; qui in sensu litterae sunt, ii putant annos esse saeculares; sed hic usque ad cap. xli nihil historicum, sicut in sensu litterae apparet, continetur, sed omni: et singula continent alia; sicut nomina, ita quoque numeri. In Verbo occurrit passim numerus ternarius, tum quoque septenarius, et ubique significant aliquod sanctum seu sacrosanctum quoad status, quos tempora aut alia involvunt aut repraesentant; simile in minimus inter vallis ac in maximis, nam sicut partes sunt totius, ita minima sunt maximorum; nam similiter se habebunt, ut totum ex partibus aut maximum a minimus convenienter existat; [2] ut apud Esaiam, Nunc locutus est Jehovah dicendo, In tribus annis, secundum annos mercenarii, et vitis reddetur gloria Moabi, xvi 14:

apud eundem, Dixit Dominus ad me, In adhuc anno, juxta annos mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, xxi 16;

ubi significantur tam minima quam maxima intervalla: apud Habakkuk, Jehovah, audivi famam Tuam, reveritus sum, Jehovah, opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum nota facias, iii 2;

ubi 'medium annorum' pro Adventu Domini; etiam in minoribus intervallis pro omni Domini adventu, ut cum regeneratur homo; in majoribus, dum e novo Ecclesia Domini exsurgit. Vocatur etiam 'annus redemptorum,' apud Esaiam, Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, lxiii 4;

sicut etiam 'anni millenarii' quibus vinctus erit satanas, Apoc. xx 2, {x}3, 7; et 'mille anni' resurrectionis primae, Apoc. xx 4-6, nusquam significant mille annos, sed status eorum; nam sicut 'dies,' ut prius ostensum, etiam 'anni' pro statu accipiuntur, et status describuntur per numerum annorum. Inde constare potest quod tempora in hoc capite involvant quoque status, nam unaquaevis Ecclesia in alio statu perceptionis fuit quam altera, secundum differentias indolis ex hereditario et actuali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church