Arcana Coelestia (Elliott) n. 4751

Previous Number Next Number See English 

4751. `Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus': quod significet quod inde nihil proficuum et (o)inde nihil altitudinis si hoc prorsus exstingueretur, constat (c)ex significatione `quid lucri' quod sit quod inde nihil proficuum et quoque quod nihil altitudinis, de qua sequitur; ex significatione `occidere' quod sit exstinguere, hic Divinum Verum, in specie de Divino Humano Domini, quod per `fratrem' nempe Josephum intelligitur; et ex significatione `obtegere sanguinem' quod sit prorsus abscondere sanctum verum; quod `sanguis' sit sanctum verum, videatur supra n. 4735. Quomodo haec se habent, ex sequentibus patet. [2] Quod `lucrum' hic non modo significet proficuum sed etiam altitudinem, seu `quid lucri' quod inde nihil proficuum et nihil altitudinis, est quia ex cupiditate [quaestus] et avaritia hoc dictum {1}; cupiditas enim quaestus et avaritia in se habet quod non solum universum mundum possidere velit, sed etiam lucri causa quemcumque praedari, immo occidere, et quoque pro parvo occideret si non obstarent leges, (c)et praeterea in auro et argento, quae (o)homo talis possidet, spectat se in potentia maximum, utcumque aliter in externa forma apparet; inde patet quod in avaritia non solum sit amor mundi sed etiam amor sui, et quidem amor sui spurcissimus; nam apud sordide avaros elatio animi seu superbia extrinsecus non ita conspicitur, illa enim quandoque non curat opes ostentationis causa, nec est id genus amoris sui quod conjunctum solet esse cum voluptatibus, nam parum curant corpus suum et ejus victum (c)ac amictum, sed est amor prorsus terrestris, nihil aliud pro fine habens quam pecunias, in quibus se non actu sed potentia credit super {2} omnes; inde constare potest quod in avaritia sit amor sui omnium infimus ac vilissimus; quapropter in altera vita apparent sibi inter sues, n. 939; suntque illi prae reliquis contra bonum quodcumque; in tanta inde caligine sunt ut nequaquam videre possint quid bonum et quid verum; quod sit aliquid internum hominis quod vivit post mortem, prorsus non capiunt; corde suo irrident illos qui hoc dicunt. [3] Gens Judaica talis fuerat ab initio, quapropter non potuit ei aliquod internum manifeste aperiri, ut patet a Verbo Veteris Testamenti; et quia radicitus in pessimo illo genere amoris sui sunt, ideo quoque nisi per avaritiam tam longe removerentur ab internis ac inde tenerentur in spissa caligine, conspurcarent interiora vera et bona, et sic prae ceteris (o)illa profanarent, nam profanare non possunt quamdiu non agnoscunt, (o)n. 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3402, 3489, 3898, 4289, 4601. Inde est quod Dominus de illis dicat apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, ille homicida erat ab initio, viii 44;

et de Juda Iscariot, qui repraesentabat Ecclesiam Judaicam, apud eundem, Nonne Ego vos duodecim elegi, at e vobis unus est diabolus ? vi 70;

per illum etiam quod vendiderit Dominum, simile repraesentatum est, quod hic per Jehudam qui dixit, `ite et vendamus Josephum'. @1 i est$ @2 supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church