4750. `Et dixit Jehudah ad fratres suos': quod significet pravos in Ecclesia qui contra bonum quodcumque, constat a repraesentatione `Jehudae' quod in bono sensu sit bonum amoris caelestis, de qua n. 3654, 3881, in opposito autem sensu, contra bonum quodcumque, de qua sequitur; et a significatione `fratrum ejus' quod sint illi in Ecclesia qui in fide separata sunt. Quod per `Jehudam' hic repraesententur illi qui contra bonum quodcumque, est quia in bono sensu per `Jehudam' in Verbo repraesentantur illi qui in bono amoris caelestis sunt; amor caelestis est amor in Dominum et inde amor erga proximum; qui in illo amore sunt, conjunctissimi Domino sunt, ac ideo in intimo caelo ac ibi in statu innocentiae, ex quo apparent reliquis sicut infantes, et prorsus sicut amores in forma;
ad illos non alii approximare possunt, quapropter cum ad alios mittuntur, tunc aliis angelis circumstipantur per quos temperatur sphaera amoris eorum, haec {1} alioquin ageret illos ad quos mittuntur, in deliquium, nam sphaera amoris eorum pertransit usque ad medullaria. [2] Quia hic amor seu hoc bonum amoris, quod vocatur caeleste, per `Jehudam' in bono sensu repraesentatur, ideo in opposito sensu per illum repraesentatur tale quod est contra bonum caeleste {2}, ita contra bonum quodcumque; pleraque in Verbo habent binum sensum, nempe sensum bonum et ei oppositum; ex sensu eorum bono cognoscitur qualis est sensus eorum oppositus, sunt enim quae in opposito, e diametro contra illud quod in bono. [3] Bona amoris sunt in genere bina, nempe bonum amoris caelestis et bonum amoris spiritualis; contra bonum amoris caelestis in opposito est malum amoris sui et contra bonum amoris spiritualis in opposito est malum amoris mundi; qui in malo amoris sui sunt, illi sunt contra bonum quodcumque, qui autem in malo amoris mundi, non ita; in Verbo per `Jehudam' in opposito sensu repraesentantur illi qui in amore sui (o)sunt, et {3} per `Israelem' in opposito sensu qui in amore mundi; causa est quia per `Jehudam' repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per `Israelem' regnum spirituale Ipsius. [4] Inferna etiam distincta sunt secundum binos illos amores; qui in amore sui sunt, quia contra bonum quodcumque, in profundissimis et inde in gravissimis infernis sunt; at qui in amore mundi, quia non ita sunt contra bonum quodcumque, in infernis non ita profundis sunt, et inde in minus gravibus. [5] Malum amoris sui non est, sicut vulgo apparet, elatio externa quae superbia vocatur, sed est odium contra proximum, et inde fragrans cupido vindictae, (c)ac jucundum crudelitatis; haec sunt interiore amoris sui; exteriora ejus sunt contemptus aliorum prae se et aversatio illorum qui in bono spirituali sunt, et hoc quandoque cum (o)manifesta elatione seu superbia, et quandoque absque illa; qui enim tali odio habet proximum, is interius se solum amat, et solummodo alios quos spectat ut unum cum se, ita illos in se et se in illis, propter solum finem sui. [6] Tales sunt qui per `Jehudam' in opposito sensu repraesentantur; etiam Judaica gens in tali amore fuerat usque a primis temporibus, omnes enim in universo terrarum orbe sicut {4} vilissimos servos ac sicut {4} nihili respective ad se spectaverat, (o)etiam odio habuerat, et quod magis, quando non amor sui et amor mundi conjunxerat eos mutuo, etiam socios et fratres simili odio persecuti sunt; hoc adhuc manet {5} apud gentem illam, sed quia in alienis terris sunt precario, animum illum recondunt. @1 i enim$ @2 amoris caelestis$ @3 at$ @4 ut$ @5 remanet$