Arcana Coelestia (Elliott) n. 4585

Previous Number Next Number See English 

4585. `Profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam': quod significet quod nunc spirituale caelestis, constat a significatione `proficisci a Bethel' quod sit continuum progressionis Divini a Divino Naturali; quod `proficisci' sit continuum, videatur n. 4554, hic in supremo sensu continuum progressionis Divini, et quod Bethel sit Divinum Naturale, n. 4559, 4560; {1} (c)a significatione `tractus terrae ad veniendum' quod sit intermedium, de qua sequitur; et (c)a significatione `Ephratae' quod sit spirituale caelestis in statu priore, de qua infra ubi de Bethlehem, quae est spirituale caelestis in statu novo, inde dicitur `Ephrath haec Bethlehem,' vers. seq. 19. Agitur in his versibus de progressione Divini Domini versus interiora; [2] Dominus enim cum Humanum Suum Divinum fecit, simili ordine progressus est quo cum hominem per regenerationem novum facit, nempe ab externis {2} ad interiora, ita a vero quod in ultimo ordinis ad bonum quod interius est et bonum spirituale vocatur, et inde ad bonum caeleste; sed haec in intellectum alicujus cadere nequeunt nisi sciatur quid homo externus et homo internus, et quod ille {3} ab hoc distinctus sit, tametsi apparent cum homo vivit in corpore, sicut unum; tum nisi sciatur quod naturale constituat externum hominem, et rationale internum; et insuper nisi sciatur quid spirituale et quid caeleste; [3] haec quidem aliquoties prius explicata sunt, sed usque qui nullam ideam de illis prius habuerunt, ex causa quia non in aliquo desiderio fuerunt sciendi illa quae sunt vitae aeternae, nec ullam habere possunt; hi dicunt {4}, quid homo internus? an is potest esse distinctus ab externo? tum quid naturale et rationale, annon unum? insuper quid spirituale et caeleste, anne nova distinctio? de spirituali audivimus, quod caeleste sit aliud, non audivimus; sed usque ita se res habet, qui de illis non aliquam ideam sibi prius comparaverunt, ex causa quod curae mundi et corporis possideant {5} omne cogitationis, et auferant {6} omne desiderii sciendi aliud, vel quod autument satis esse scire doctrinalia quantum vulgus, et quod non interest ultra cogitare quia mundum videmus, alteram vitam non videmus, fortassis est, et fortassis non; illi qui tales sunt, haec removent {7} a se, nam usque ad primam intuitionem corde rejiciunt: [4] verumtamen quia talia sunt quae in Verbi sensu interno continentur, et illa absque terminis adaequatis explicari nequeunt, et termini adaequatiores non dantur ad exprimendum exteriora quam per `naturale,' et interiora per `rationale', et illa quae sunt veri per `spirituale', et illa quae sunt boni per `caeleste', non potest aliter quam illas voces in usum adhibere, nam absque vocibus rei adaequatis nihil potest describi; ut itaque illi qui in desiderio sciendi sunt, aliquam ideam accipiant quid `spirituale caelestis {8} quod Benjamin repraesentat et quod Bethlehem significat, paucis dicendum: actum est in sensu supremo de glorificatione Naturalis Domini, et in sensu respectivo de regeneratione hominis quoad ejus naturale; quod `Jacob' repraesentaverit hominem Ecclesiae quoad ejus externum, et `Israel' quoad internum, ita `Jacob' quoad {9} naturale ejus exterius, et `Israel' quoad interius, n. 4286,' in praecedentibus ostensum est, nam spiritualis homo est ex naturali, caelestis autem ex rationali; tum ostensum, quod glorificatio Domini processerit ab externis ad interiora, {10} similiter ac procedit regeneratio hominis, et quod repraesentationis hujus causa Jacob vocatus sit Israel; [5] nunc autem agitur de progressione ulteriore versus interiora, nempe versus rationale, nam, ut mox supra dictum, rationale constituit internum hominem; intermedium inter internum naturalis et externum rationalis, est quod intelligitur per spirituale caelestis, quod significatur per `Ephratam' et `Bethlehem,' et repraesentatur per `Benjaminem'; hoc intermedium trahit aliquid ab interno naturalis quod est `Israel', et ab externo rationalis quod est `Josephus'; quod enim intermedium est, trahit aliquid ab utroque, alioquin pro intermedio inservire non potest; ut aliquis a spirituali fiat caelestis, necessario progredietur per hoc intermedium; absque intermedio scandere ad superiora non possibile est: [6] qualis itaque progressus sit per intermedium illud describitur hic in sensu interno per quod `venerit Jacob ad Ephratam', et quod {11} `ibi Rachel pepererit Benjaminem'; inde patet quod per `profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam' significetur continuum progressionis Divini Domini a Divino Naturali ad spirituale caelestis, quod per Ephratam et Bethlehem `Benjaminem repraesentatur': (m)est spirituale {12} caelestis intermedium illud, de quo dictum; spirituale dicitur a spirituali homine, qui in se spectatus est interior naturalis {13}, et [caelestis] a caelesti homine, qui in se spectatus est rationalis; `Josephus' est exterior rationalis, quare de eo praedicatur caeleste spiritualis e rationali.(n) @1 i et$ @2 externo I$ @3 illae I$ @4 dicunt enim$ @5 possederint$ @6 abstulerint$ @7 removeant I$ @8 AI have caeleste spiritualis, but this is evidently an accidental transposition.$ @9 Naturale externum, et Israel Naturale internum$ @10 i et$ @11 quodque$ @12 i enim$ @13 I has a comma here, but there is no sign of it in A and it seems to destroy the sense. Probably interior is also to be understood before rationalis in next line.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church