Arcana Coelestia (Elliott) n. 4584

Previous Number Next Number See English 

4584. Vers. 16-20. Et profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam; et peperit Rachel, et dura passa in pariendo illam. Et factum in dura patiendo illam, in pariendo illam et dixit illi obstetrix, Ne timeas, quia etiam hic tibi filius. Et factum in exire animam illius quod moritura, et vocavit nomen illius Benoni et pater illius vocavit illum Benjamin. Et moriebatur Rachel, et sepeliebatur in via Ephrath, haec Bethlehem. Et statuit Jacob statuam super sepulchrum illius; haec statua sepulcri Rachelis usque ad hodie. `Profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam' significat quod nunc spirituale caelestis; `Josephus' est caeleste spiritualis: peperit Rachel, et dura passa in pariendo illam' significat tentatione prioris veri: `et factum in dum patiendo illam, in pariendo illa' significat post tentationes: `et dixit illi obstetrix, Ne timeas' significat perceptionem e naturali: `quia etiam hic tibi filius' significat spiritu verum: `et factum in exire animam illius quod moritura' significat statuam tentationum: `et vocavit nomen illius Benoni' significat quale status illius: `et pater illius vocavit illum Benjamin' significat quale spirituale caelestis: `et moriebatur Rachel, et sepeliebatur in Ephrata' significat finem prioris affectionis veri interioris: `haec Bethlehem' significat loco illius resurrectionem novi spiritualis caelestis: `et statuit Jacob statuam super sepulcrum illius' significat sanctum veri spiritualis resurrecturi ibi: `haec statua sepulcri Rachelis usque ad hodie' significat statum sancti in perpetuum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church