Arcana Coelestia (Elliott) n. 4560

Previous Number Next Number See English 

4560. `Quia ibi revelati ad illum dii': quod significet sancta vera, constat ex significatione `deorum' quod sint sancta vera, de qua n. 4402; quod haec adjuncta bono per `Jacobum' repraesentato, significatur per `deos ibi (o)ei revelatos'. Quod locus (o)ille vocatus sit El-Bethel, et tamen prius cap. xxviii 19, et quoque postea vers. (x)15 hujus capitis, Bethel, tum quod hic cum vocatur El-Bethel {1}, dicatur `quia ibi revelati ad illum dii' in plurali, ac postea vers. 15, `ubi locutus cum illo Deus' in singulari, arcanum sit, et quod arcanum illud non sciri possit quam ex sensu interno, patet; sunt praeterea plura arcana quae in illis {2} recondita latent, sed illa non detegi possunt. {7} @1 Bethel I$ @2 his$ @3 An interesting deletion follows: vix enim hoc quod dictum est, ad captum tametsi simplex, capitur, ab illis qui respective simplex, capi potest, si capi possit, creditur. It is probable that ab illis qui respective starts a new statement: the former being left incomplete.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church