Arcana Coelestia (Elliott) n. 4559

Previous Number Next Number See English 

4559. `Et vocavit locum El-Bethel': quod significet sanctum naturale, constat ex significatione `Bethelis' quod sit Divinum Naturale, de qua n. 4089, 4539, 4556; at cum vocatur El-Bethel, non est Divinum, sed sanctum naturale; cum enim Dominus Humanum Suum Divinum fecit, primum illud sanctum fecit; inter Divinum facere et sanctum facere, est ea differentia quod Divinum sit Ipse Jehovah, sanctum autem quod ex Jehovah; illud est Divinum Esse, hoc autem est inde existens; cum Dominus Se glorificavit, etiam Humanum Suum fecit Divinum Esse, seu Jehovam {1}, n. 2156, 2329, 2921, 3023, 3035, sed antequam hoc, Humanum Suum sanctum fecit; processus glorificationis Humani Domini talis fuit; inde quoque Bethel nunc vocatur EI-Bethel, et explicatur {2} quid per `El' quod adjectum (o)est, significatur, nempe `quia ibi revelati ad illum dii', El enim in lingua originali significat Deum, hic autem in plurali' deos (o)quia dii in sensu interno sunt sancta vera, n. 4402; in sequentibus autem vocatur {3} Bethel, nam dicitur, `vocavit Jacob nomen loci Bethel', vers. 15, et adjicitur, `ubi locutus est cum illo Deus,' ibi {4} in singulari; nam Bethel in lingua originali est domus Dei, El-Bethel autem est Deus domus Dei: inde est quod El-Bethel sit sanctum naturale, et Bethel Divinum Naturale. @1 Divinum fecit, seu Divinum Esse$ @2 applicatur I$ @3 locus hic vocatus est$ @4 ubi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church