Arcana Coelestia (Elliott) n. 4383

Previous Number Next Number See English 

4383. `Et ad pedem natorum': quod significet secundum ver. quae ibi, constat ea significatione `natorum' seu filiorum quod sin vera, de qua aliquoties supra: vera quae ibi, sunt vera in communibus communia enim sunt illa quae supra n. 4378 comparata sunt ovo, nam in communibus continentur particularia et in his singularia n. 4325 f., 4329, 4345; in primo statu, nempe in statu infantiae, sunt (o)ibi particularia et in his singularia potentia, dein autem prodeunt {1} et se exserunt actu, et sic successive; qui regenerantur, ita a Domino ducuntur, imbuuntur enim communibus in quibus illa sunt qua sequuntur, quae quoque successive prodeunt, et hoc ordine et serie incomprehensibili; nam omnia et singula a Domino praevidentur, etiam qualia erunt in aeternum; quapropter communia vera non ab conjunguntur bono apud hominem qui regeneratur quam talia quibus inaptari possunt particularia vera et his singularia; [2] at usque particularia haec, immo particularium singularia, sunt ad illa quae supersunt, non nisi quam communia respective, nam in singulis usque indefinita sunt {2}: fatentur etiam id angeli, qui tamen in tanta sapientia respective ad hominem sunt ut ineffabilia sint quae sciunt et percipiunt, nempe quod solum communissima respective sciant et quod illa quae ne sciunt, indefinita sint; non audent dicere infinita, quia nullus respectus datur et nulla ratio {3} inter finitum et infinitum. Inde quoque concludi potest quale est Verbum; hoc quia Divinum, a prima origine infinita in se continet ac inde ineffabilia quae sunt sapientiae angelicae et denique modo talia quae adaequata sunt captui humano. @1 producunt I$ @2 A alters to insunt$ @3 A ip et nulla ratio before datur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church