4382. `Ad pedem operis quod coram me': quod significet secundum communia, constare potest ex illis quae praecedunt; per {1} `pedem operis' intelliguntur illa quae supra dicta sunt, nempe `quod nati teneri, et greges et armenta lactentia apud me, et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges,' per quae quod significatum sit quod sit secundum communia, patet ab illis quae ibi dicta sunt:
`pes operis' et dein `pes natorum' dicitur, quia per `pedem' significatur naturale {2}, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, et hic de naturali agitur. @1 i nam$ @2 significantur naturalia$