4370. `Accipe quaeso benedictionem quae adducta tibi': quod significet Divina quae adjungenda Divino Bono naturali, constat ex significatione `benedictionis hic quod sint illa quae in capite praecedente xxxii vers. (x)14, 15 memorata sunt, per quae quod Divina bona et vera cum illorum servitiis per quae initiatio fieret, significata sint, videatur n. 4263, 4264; quae quod adjungenda Divino Bono naturali, supra n. 4364 explicatum est.