Arcana Coelestia (Elliott) n. 4369

Previous Number Next Number See English 

4369. `Quia propterea quod vidi facies tuas sicut videre facies Dei, et acceptasti me': quod significet affectionem perceptione qua reciproce insinuata, constat ex significatione `videre facies sicut facies Dei' quod sit affectio perceptione, per `facies' enim significantur interiora,n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066; et per `facies Dei' omne bonum, n. 222, 223, quod cum influit, dat affectionem perceptione; et ex significatione `acceptare me' quod sit affectio insinuata; quod sit affectio insinuata, patet ab illis quae de affectionis insinuatione mox supra dicta sunt, ita ex serie.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church